WRECCUM

WRECCUM
WRECCUM
Gallis Varech, vox Saxonica, id quod mare eicit, eiectus maris: quô nomine non tantum res naufragae, sed et electrum,
lapides pretiosi, ipsique pisces in litore destituti veniebant; quae omnia cum iure naturali inventori cederent, iure tamen gentium Principum privilegiis accesserunt. Hoc iustum privilegium torsit ad iniurias avaritia, rapiunturque aliquando una, quae certissimos aguoscunt dominos; Atrox sane immanitas, quam Ovidius increpans exclamat, l. 1. Trist. El. 6. v. 8. et in Ibin. v. 18.
Naufragii tabulas certant habere mei.
Richardo igitur I. cum in sacra expeditione. classem suam maximis ereptam periculis Messanae deuvo recepisset, Quietum clamavit in perpetuum Wrec per totum regnum suum, Hoveden. Ipse mox gravissimô classis suae naufragiô, a Cypri Imperatore Isaacio, omnibus rebus spoliatus. Delapsa brevi quoque apud Anglos res est in pristinum, lenivit tamen asperitatem lex Westmonasteriensis prima, c. 5. ubi sancitum: ut Wreci nomine nihil habeatur, si vel homo vel canis vel catus e naufragio vivus in terram evaserit. Haec de Wrecco privilegia a barbaris Principibus videntur introducta, in iure enim Romano nihil huiusmodi reperitur. Vide Heur. Spelmanuum, Glossar. Archaeol. etc. Iuvenalis, Satyr. 4. v. 54.
Quidquid conspicuum, pulchrumque ex aequore toto,
Res fisci est, ubicumque natat: donabitur ergo,
Ne pereat.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • wreccum maris significat ilia bona qua naufragio ad terrain pelluntur — /reksm maerss signifskat ib bowna kwiy nofreyj(iy)ow afed tehram pelantsr/ A wreck of the sea signifies those goods which are driven to shore from a shipwreck …   Black's law dictionary

  • Droit de bris — Pendant l Ancien Régime, le droit de bris, droit de varech[1] ou de wreccum[2] était le droit donnant la propriété des épaves et des cargaisons des navires naufragés au seigneur sur les terres duquel l’épave s’échouait. En France, Louis XI… …   Wikipédia en Français

  • FISCUS — proprie Principis est, Aerarium Reip. Plin. in Panegur. Trai. Ad illum obventiones seu res extraordinariae, ad Aetarium reditus annuns, vectigalia, tributa etc. spectant. Damnatorum vero bona, cum consiscantur, ad Principem pertinent: cum… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • LAEGANUM, s. LAGAN — vox barbara, nec nisi posterioribus Saeculis cognita, ius illud denotat, quod Dominis Feudalibus competebat in rebus, maris aestu in litus eiectis: ratione cuius, quicquid naufraga navis contineret, eorum erat: Forte a Laga, i. e. Lex; quae… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • NAUFRAGIUM — quoties imminebat, vectores omnes, apprehenfâ???malô; unde Horat. l. 1. Carm. Od. 14. v. 10. Non Di, quos iterum pressa voces malo; convertebantur in puppim, ut inde in, auxilium suum, Deos, qui in ea siguratierant, i. e. Tutelaresnavis,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • NAVIS Fracta seu naufragium passa — Fisci olim hodieque apud varias gentes. Refert Sopater et Syrianus in Hermogenem p. 107 Curius Fortunatus Art. Rhetor. l. 1. p. 46. Alii, non res dun. taxat naufragiô deperditas, sed et quae naves naufragium paslae continerent, Publicanorum… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”